Wladislaus Tercius
Dei gracia rex Polonie ac electus rex regni Hungarie, Lythwanieque princeps
suppremus | et heres Russe etc. significamus tenore presencium, quibus expedit,
universis, quia generosus et no |bilis Byedrich de Byedrzychowicze casstellanus
Cameneczensis nobis grate dilectus condescendere nobis debet | de bonis
nostris, videlicet Borsczow, Wherniky, Dunayowcze et Cyrkaszowcze in terra
Russie Snatinensi et Colomiensi districtibus sitis, que bona idem Byedzrich
habuit inscripta racione suorum fidelium serviciorum progenitori nostro felicis
recordii et nobis in quadringentis marcis monete et numeri Polonicalium
quadraginta octo grossos in marcam quamlibet computando. Unde volentes ipsum
Byedrich et ipsius legittimos successsores de predictis pecuniis in dictis
bonis inscriptis cautum facere et cercionare sibi et ipsius successoribus
legittimis easdem quadringentas marcas monete et numeri Polonicalium in et
super aliis bonis nostris, videlicet castro Smotricz, opido et villis omnibus
ad eadem pertinentibus, prout et hactenus idem Byedrich possidet et tenet,
damus, asssignamus, demonstramus et inscribimus tenore presencium mediante per
ipsum Byedrich et eius legittimos successores in predictis quadringentis marcis
cum omni iure, dominio, censibus, fructibus ac obvencionibus universis quoquo
nomine vocatis quomodolibet ad predictum
castrum Smotricz, opidum et villis ab antiquo pertinintibus, habendis,
tenendis, pacifere ac quiete possidendis tamdiu, quousque predicte quadringente
marce per nos, aut nostros successores sibi, aut eius successoribus legittimis
integre et cum effectu fuerint persolute, quibus exolutis possesio dictorum
castri, opidi et villarum ad nos et nostros successores revertentur pleno iure;
stacionibus tamen et aliis nostris iuribus regalibus semper salvis. Harum testimonio
litterarum, quibus sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in Sandecz,
feria tecia proxima post festum s. Tyburcii anno Domini millesimo
quadringentesimo quadragesimo.
Ad relationem magnifici Joannis de
Czyszow castellani Cracowiensis.
Немає коментарів:
Дописати коментар